
maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri,
difficilem quandam temperantiam postulant in eo
quod semel admissum coerceri reprimique nonpotest ;
ut propemodum iustioribus utamur illis qui omnino
avocent a philosophia, quam his qui rebus infinitis
modum constituant in reque eo meliore quo maior sit
’• mediocritatem desiderent. Sive enim ad sapientiam
perveniri potest, non paranda nobis soluin ea sed
fruenda etiam est; sive hoc difficile est, tamen nee
modus est ullus investigandi veri nisi inveneris, et
quaerendi defetigatio turpis est cum id quod quae-
ritur sit pulcherrimum. Etenim si delectamur cum
scribimus, quis est tam invidus qui ab eo nos abducat ?
Sin laboramus, quis est qui alienae modum statuat
industriae? Nam ut Terentianus Chremes non in-
Innnan us, qui novum vicinum non vult
Fodere aut arare aut aliquid ferre denique —
(non enim illum ab industria sed ab illiberali labore
deterret), sic isti curiosi, quos offendit noster minime
nobis iniucundus labor.
II. Iis igitur est difficilius satisfacere qui se Latina
scripta dicunt contemnere. In quibus hoc primum
est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non
delectet eos sermo patrius, cum iidem fabellas Latinas
ad verbum e Graecis expressas non inviti legant.
Quis enim tam inimicus paene nomini Romano est,
qui Enni Medeam aut Antiopam Pacuvi spernat aut
