Verktyg

dem cedentem in philosophia, audeam scribere?
Quamquam a te ipso id quidem facio provocatus
gratissimo mihi libro quem ad me de virtute misisti.
Sed ex eo credo quibusdam usu venire ut abhorreant
a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et
horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius.
Quibus ego assentior, dum modo de iisdem rebus ne
Graecos quidem legendos patent. Res vero bonas
verbis electis graviter ornateque dictas quis non
legat ? Nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a
9 Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius.
Quem quidem locum cum multa venustate et omni
sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola :
”Graecum te, Albuci, quam Romanum atque
Sabinum,Municipem Ponti, Tritanni, centurionum,
Praeclarorum hominum ac primorum signife-
rumque,Maluisti dici ; Graece ergo praetor Athenis,
Id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto :
Xoupt,” inquam, Tite!’ Lictores, turma omnis
cohorsque l :
Xofpe, Tite!’ Hinc hostis mi Albucius, hinc
inimicus.”