
I. Non eram nescius, Brute, cum quae summis in-
geniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco ser-
mone tractavissent ea Latinis litteris mandaremus,
fore ut hie noster labor in varias reprehensiones in-
curreret. Nam quibusdam, et iis quidem non admo-
dum indo’ctis, totum hoc displicet philosophari.
Quidam autem non tam id reprehendunt si remissius
agatur, sed tantum studium tamque multam operam
ponendam in eo non arbitrantur. Erunt etiam, et hi
quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes Lati-
nas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle
consumere. Postremo aliquos futuros suspicor qui me
ad alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit2 elegans,
personae tamen et dignitatis esse negent.
Contra quos omnes dicendum breviter existimo.
Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus
satis responsum est eo libro quo a nobis philosophia
defensa et collaudata est cum esset accusata et
vituperata ab Hortensio. Qui liber cum et tibi pro-
batus videretur et iis quos ego posse iudicare arbi-
trarer, plura suscepi, veritus ne movere hominum
studia viderer, retinere non posse.