
reiciat quod se iisdem Euripidis fabulis delectari
dicat, Latinas litteras oderit? Synephebos ego, in-
quit, potius Caecili aut Andriam Terenti quam ut-
5 ramque Menandri legam ? A quibus tantum dissentio
ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram,
tamen male conversam Atili mihi legendam putem,
de quo Licinius ferreum scriptorem,’ verum opinor
scriptorem tamen, ut legendus sit. Rudem enim
esseomnino in nostris poetis aut inertissimae segnitiae
est aut fastidi delicatissimi. Mihi quidem nulli satis
eruditi videntur quibus nostra ignota sunt. An
Utinam ne in nemore—nihilo minus legimus quam hoc idem
Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a
Platone disputata 6 sunt, haec explicari non placebit Latine? Quid si
nos non interpretum fungimur munere, sed tuemer-
ea quae dicta sunt ab iis quos probamus, eisque no
strum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungi-
mus? quid habent cur Graeca anteponant iis quae
et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis ?
Nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos
quidem Graecos cst cur tam multos legant quam
legendi sunt. Quid enim est a Chrysippo praeter-
missum in Stoicis ? Legimus tamen Diogenem,