
tipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios, in
primisque familiarem nostrum Posidonium. Quid?
Theophrastus mediocriterne delectat cum tractat
locos abAristotele ante tractatos? Quid? Epicureinum
desistunt de iisdem, de quibus et ab Epicuro scriptum
est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere ? Quodsi
Graeci leguntur a Graecis, iisdem de rebus alia ratione
compositis, quid est cur nostri a nostris non legantur ?
7 III. Quamquam si plane sic verterem Platonem
aut Aristotelem ut verterunt nostri poetae fabulas,
male, credo, mererer de meis civibus si ad eorum
cognitione’m divina illa ingenia transferrem. Sed id
neque feci adhuc nee mihi tamen ne faciam inter-
dictum puto. Locos quidem quosdam, si videbitur,
transferam, et maxime ab iis quos modo nominavi,
cum incident ut id apte fieri possit; ut ab Homero
EnniuSj Afranius a Menandro solet. Nee vero, ut
noster Lucilius, recusabo quo minus omnes mea
legant. Utinam esset ille Persius! Scipio vero et
Rutilius multo etiam magis; quorum ille iudicium
reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et
Siculis scribere. Facete is quidem, sicut alia1 ; sed
neque tam docti tum erant ad quorum iudicium
elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas
8 summa appareat, doctrina mediocris. Ego autem
quem timeam lectorem, cum ad te, ne Graecis
